Hľadaný výraz: Mk 13,5-13, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
5 Iesus autem coepit dicere illis: “ Videte, ne quis vos seducat. 6 Multi venient in nomine meo dicentes: “Ego sum”, et multos seducent. 7 Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne timueritis; oportet fieri sed nondum finis. 8 Exsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum, erunt terrae motus per loca, erunt fames; initium dolorum haec. 9 Videte autem vosmetipsos. Tradent vos conciliis, et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis. 10 Et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium. 11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus. 12 Et tradet frater fratrem in mortem, et pater filium; et consurgent filii in parentes et morte afficient eos; 13 et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.

1

mail   print   facebook   twitter